monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 138

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 138
Ptolemaeus Epiphanes, filius Philopatoris, annis XXIV. Secundus liber Machabaeorum apud Iudaeos huius temporis gesta continet. Onias sacerdos, adsumptis Iudaeorum plurimis, fugit in Aegyptum, et a Ptolemaeo honorifice susceptus, accepit eam regionem quae Heliopoleos vocabatur, et, concedente rege, templum exstruxit in Aegypto simile templi Iudaeorum, quod permansit usque ad imperium Vespasiani annis CCL. Sub occasione igitur Oniae pontificis infinita examina Iudaeorum in Aegyptum confugerunt, eo tempore et Cyreneorum multitudine repleta est.